Icon

Orgelpredigt

Start → Register → Personen → E011412: Giraldi, Giglio Gregorio

b Giraldi, Giglio Gregorio (1479–1552)

Zitate

Giraldi, Opera omnia 2 (1580), S. 348:

Tantae insuper excellentiae in musicae facultate Timotheum fuisse legimus, vt cum se Alexandro ostentare vellet, peritè adeò Palladis carmen Orthium, quod alij Phrygium dixere, modulatus est, vt ardore cantus ad arma statim Alexander prosiluerit: rursus eodem quasi receptui canente, deposuerit. Mirum quo pacto irrepserit mendum in libro de ira Senecae, vt pro Timotheo Cenophantum legatur. Sed quoniam haec Timothei historia nunc apud plerosque solet minus fidei habere, audite quaeso aliam non absimilem, quam his diebus in historia Danica, & item in magia Agrippae legi. Musicum aiunt quendam tanta modulandi vi gloriari solitum, vt se audientes diceret mente abalienare posse: cumqúe id regis iussu facere cogeretur, adstantium animos soni varietate flectere est agressus: itaque inusitatae seueritatis concentu edito, quadam veluti moestitia & stupore omnes compleuit, vt extra se positi viderentur. Dein mutata modulorum ratione, in plausum laetitiamqúe deflexit, vt & corporis motu gestirent: postremò acrioribus modis ad tantum amentiae astnatium animos concitauit, vt in furorem ac rabiem quandam praecipites traherentur. atque haec quidem illi. Porrò memini & me prope paria spectasse nec semel apud Leonem X. qui vnus inter caetera musica delectabatur. Sed de musicae vi ac potestate vobis in primo sermone plura retuli, & proinde de Timotheo caetera: [...]. Sed postquam in haec diuertimus, non vobis reticuerim quod Cassiodorus de his modulis Epistol lib. 2 prodit: Dorius, inquit, prudentiae largitor est, & castitatis effector. Phrygius pugnas excitat, votum furoris inflammat. Aeolius animi tempestates tranquillat, somnúmque iam placatis attribuit. Iasius intellectum obtusum acuit, & terreno desiderio grauatis, coelestium appetentiam bonorum operator indulget. Lydius contra nimias curas animae taediáque repertus, remissione reparat, & oblectatione corroborat.

Orgelpredigten: Vlmische Orgel Predigt (Ulm 1624) ; Einweihungs-Predigt (Görlitz 1704)

Eigene Werke

Portaldaten

Dieser Datensatz ist in folgenden Einträgen des Portals verknüpft:

Empfohlene Zitierweise
DFG-Projekt »Orgelpredigt«. Digitale Edition, https://orgelpredigt.ur.de/E011412 (Version 1.00 vom 31. Januar 2020). DOI: 10.5283/orgelpr.portal
Letzte Änderung dieses Dokuments am 21. Juni 2021.

Wenn Ihnen auf dieser Seite ein Fehler oder eine Ungenauigkeit aufgefallen ist, so bitten wir um eine kurze Nachricht an