Icon

Orgelpredigt

Start → Register → Personen → E011494: Eckhard, D. Heinrich

b Eckhard, D. Heinrich (1580–1624)

Zitate

Eckhard, Fasciculus Controversiarum (1611), S. 636-639: Quaestio V. An cantiones Latinae, concentus Harmonici & Organa Musica ex Ecclesia relegari debeant?

Beza in Colloq. Mompelg. parte 2. pag. 26. Si Apostolus meritò peregrinarum linguarum usum in coetu Ecclesiastico prohibuit, multò minùs sonos illos musices Harmonicos, quibus aures solae, iis quae cantantur, nullo modo, ne ab iis quidem, qui cantant plerumque intellectis feriuntur, in Ecclesia tolerasset. Et quid amplius, annon expreßis verbis, etc.

I. Argum.

Illud, quo Deus laudatur, non est ex Ecclesia proscribendum. Cantionibus Latinis & Musicâ, tum vocali tum Organicâ Deus laudatur. Ergò.

II. Argumentum.

Quod Spiritus Sanctus praecipit, ejus pius & licitus est usus. Spiritus Sanctus praecipit Deum laudare Musicâ & instrumentis Musicis. Ergò. Assumpt. Psal. 149. Laudate Deum in chordis & Organo, laudate eum in cymbalis benè sonantibus.

III. Argum.

Quod factitatum est à piis Regibus in V. T. Deque approbatum, nec abrogatum, illius imitatio hodiè quoque licita est in N. T. Deoque approbata. At Musica & Chori Musici Harmonia à laudatißimis Regibus, Davide, Salomone, Ezechia, Iosaphato, Iosia, etc. in Templum Domini publicè introducta, Deo probabatur, 3. Reg. 10. 2. Paral. 20. Ergò ejus imitatio hodie quoque licita eset, & Deo approbata.

IV. Argum.

Quo animus hominis excitatur ad devotionem & alacritatem Spiritus, ejus in Templo non inutilis est usus. Musicâ, organis & concentibus Musuicis animus hominis excitatur ad devotionem & alacritatem Spiritus. Ergò. Assumpt. Exemplo nobis sunt Elisaeus, 2. Reg. 3. Saul, 1. Sam. 16. Augustinus qui in l. Conf. scribit se Musicâ Harmonia saepè adeò commotum, ut ex devotione inter canendum lachrymas profuderit, & Ambrosius, qui testatur se Musicâ sub Arianorum persecutione animum suum erexisse & non parùm confirmasse.

V. Argum.

Concentus & Harmonia Musica admonet de fraterna animorum concordia & Confeßionis harmonia. Ergò Musicae Harmoniae pius est usus.

Obj. I. Beza in Actis pag 26.

Paulus, 1. Cor. 14. improbat peregrinarum linguarum usum in Ecclesia. Ergò multò minùs probat sonos Harmonicos, qui non intelliguntur.

R. Paulus sermonis peregrini usum in Ecclesia non omninò rejicit, sed eos reprehendit, qui hoc dono in publicis coetibus se ostentabant & efferebant, docens, I. donum Prophetiae esse praeferendum dono linguarum, II. dono Prophetiae aedificari omnes, dono linguarum tantùm intelligentes. Cantionum ergò Latinarum usus in Ecclesiis nostris damnari haud debet quia I. per illas aedificantur intelligentes. II. Semper illis adjunguntur cantiones etiam germanicae, & III. usus cantionum praecipuus est, glorificatio Dei, Eph. 5. v. 19. cui non minùs inserviunt Latinae, quàm germanicae cantiones.

Obj. II. Anhaldini p. 74.

Lutherus organa Musica inter Baalis insignia refert.

R. Accenset ibidem etiam templa altaria, candelas, imagines, Baptisteria, thuribula, calices, &c. non autem simpliciter, sed si singularis aliquis cultus illis affingatur.

Portaldaten

Dieser Datensatz ist in folgenden Einträgen des Portals verknüpft:

Empfohlene Zitierweise
DFG-Projekt »Orgelpredigt«. Digitale Edition, https://orgelpredigt.ur.de/E011494 (Version 1.00 vom 31. Januar 2020). DOI: 10.5283/orgelpr.portal
Letzte Änderung dieses Dokuments am 26. Mai 2021.

Wenn Ihnen auf dieser Seite ein Fehler oder eine Ungenauigkeit aufgefallen ist, so bitten wir um eine kurze Nachricht an