Icon

Orgelpredigt

Start → Register → Personen → E011525: Scaliger, Julius Caesar

b Scaliger, Julius Caesar (1484–1558)

Zitate

Scaliger, Poetices libri septem (1561), S. 8:

Vtebantur autem musico instrumento quam Graeci à sibilo σύριγγα, Latini ab hiatu Fistulam nominant: materia arundinacea, aut à cicutis petita. Singulares primùm tubuli, mox bini cohaerentes lino & cera. Setas quoque (vt ad manum essent, quàm linum magis praestò) pro lino in vsu fuisse arbitror. Postremò ad septenos vsque magnitudine omnes inter se impares, sed proportione certa ad alae figuram: in summo, quà inflabantur aequales, inaequales quà exit spiritus. Descripsit & materiam & modum & numerum Poeta illo versu: Est mihi disparibus septem compacta cicutis, Fistula. Dispar enim hic non ad numerum: numerum enim designat proxima voce, septem: sed ad quantitatem continuam. Materia aut declaratur à cicuta. Neque enim verum eset quod ait Seruius, cicutam esse internodia calamorum. Sed frutex omnibus notus caule aut vacuo, aut ea medulla, vt facilè exenterari queat. Ita Poeta noster modestè contentus fuit veteri numero. Graecus audaciam exercuit: vides enim apud Theocritum (Theocritúsne ille sit an alius, alibi declaratum est) ingentem numerum. Eam verò pinxerunt Romae recentiores admodum ineptè, tanquam in vtrem cannas omnes iniicientes: propterea quòd ignorabant id, quod mihi quoque haud satis constat, qua ratione, quá ue celeritate possent distantia tubulorum ora percurrere non inepté. Quae nunc Organa vulgò vocant, & referunt priscam Syringa re ipsa, & artificio ac suauitate superant. Fistulae inuentorem Poeta deum Pana cecinit [...].

Eigene Werke

Portaldaten

Dieser Datensatz ist in folgenden Einträgen des Portals verknüpft:

Empfohlene Zitierweise
DFG-Projekt »Orgelpredigt«. Digitale Edition, https://orgelpredigt.ur.de/E011525 (Version 1.00 vom 31. Januar 2020). DOI: 10.5283/orgelpr.portal
Letzte Änderung dieses Dokuments am 9. April 2020.

Wenn Ihnen auf dieser Seite ein Fehler oder eine Ungenauigkeit aufgefallen ist, so bitten wir um eine kurze Nachricht an