Icon

Orgelpredigt

Start → Register → Personen → E010985: Calvin, Jean

b Calvin, Jean (1509–1564)

Zitate

Calvin, Opera Omnia XL (1889), Sp. 625:

Ita discamus ex hoc loco, non moveri arbitrio hominum, ut hanc vel illam religionem amplectamur: sed prius diligenter quaerendum esse, quisnam cultus probetur Deo: et ita opus esse iudicio, ne temere nos proiiciamus in superstitiones. Quantum attinet ad musica instrumenta, fateor fuisse in usu in ecclesia Dei, et quidem eius mandato: sed alia fuit ratio populi Dei, alia autem Chaldaeorum. Nam quum Iudaei ad canendas Dei laudes adhiberent et tubas, et citharas, et musica instrumenta, non oportuit tamen ipsos obtrudere Deo hunc ritum, quasi illic sita esset pietas: sed oportuit spectare alium finem, nempe quod Deus volebat modis omnibus ipsos excitare, quum nimis torperent: quemadmodum scimus semper frigere in nobis pietatis studium, nisi pungamur. Deus ergo adhibuerat stimulos illos, quo ferventiore studio ipsum colerent Iudaei. Chaldaei autem putarunt se Deo saticfecisse, si congererent multa musica instrumenta. Nam aestimabant Deum ex proprio sensu, quemadmodum fieri solet. Quaecunque enim nos delectant, putamus etiam placere Deo. Hinc immensa illa caeremoniarum congeries in papatu. quia pascuntur oculi nostri tali splendore, ideo etiam putamus nos probe defungi coram Deo, quasi similiter nobiscum oblectetur. Est autem ille nimis crassus error. Quantum ergo ad citharam, ad tubam, et alia instrumenta musica pertinet, quibus Nebuchadnezer ornavit cultum idoli sui, non dubium est quin pars fuerit errorum: sicuti etiam de auro dicendum est. Deus quidem voluit aliquem esse splendorem sui sanctuarii, non quod aurum, vel argentum, vel lapides pretiosi per se ei placeant, sed voluit ita commendare gloriam suam populo, ut sub figuris illis agnoscerent quidquid pretiosum est debere uni Deo offerri, qui ei sacrum est. Iudaei ergo quamvis haberent multas pompas (ut ita loquar), hoc est, haberent magnificum splendorem in externo Dei cultu: tamen manebat illud principium, spiritualiter Deum colendum esse. Profani autem homines, sicuti crassos deos sibi fingebant pro suo ingenio, ita etiam volebant pro arbitrio suo eos colere, et putabant hanc esse perfectissimam sanctitatem, si pulchre canerent, si esset multa copia auri, et argenti, si magnificus esset apparatus in ipsis sacrificiis.

Orgelpredigten: Das dem Allmächtigen abzustattende Lob (Altenburg s.a.)

Quellen und Literatur

Portaldaten

Dieser Datensatz ist in folgenden Einträgen des Portals verknüpft:

Empfohlene Zitierweise
DFG-Projekt »Orgelpredigt«. Digitale Edition, https://orgelpredigt.ur.de/E010985 (Version 1.00 vom 31. Januar 2020). DOI: 10.5283/orgelpr.portal
Letzte Änderung dieses Dokuments am 11. März 2021.

Wenn Ihnen auf dieser Seite ein Fehler oder eine Ungenauigkeit aufgefallen ist, so bitten wir um eine kurze Nachricht an