Icon

Orgelpredigt

Start → Register → Personen → E011129: Lavater, Ludwig

b Lavater, Ludwig (1527–1586)

Zitate

Lavater, In libros paralipomenon (1573), Bl. 60r:

Quo nunc ad Organa (vt vocant) attinet, constat eorum vsum veteri & Apostolicae ecclesiae prorsus incognitum, seroque inuentum atque receptum fuisse. Marianus Scotus in suis Chronicis, sub anno Domini 757. Organum, inquit, primum venisse in Franciam, missum Pipino regi à Constantino imperatore ex Graecia. Id quod Ioannes Auentinus annalium Boiorum lib. 3. fuius exponens scribit: Constantinus ad Pipinum iubet proficisci legatos. Munera quae à legatis deferebantur erant instrumentum musicae maximum, res adhuc Germanis & Gallis incognita, organum appellant, cicutis ex albo plumbo compactum est, simul & follibus inflatur & manuum pedumque digitis pulsatur, &c. Baleus Angliae episcopus, Vitellinaus ait patria Signinus vel Campanus, insignis musicus cantum in templis ordinauit (anno circiter Domini 660.) & organa per consonantias humanis vocibus adhibuit, iuxta illud Baptistae Mantuani: Signius adiunxit molli conflata metallo Organa, quae festis resonant ad sacra diebus. Haec organa aduersantur doctrinae Apostolicae I. Corinth. 14. De hoc iam nihil dicam quòd turpia & obscoena saepe cantantur, vt carnis potius voluptati quàm aedificationi spiritus seruiant. Lactantius Instit. lib. 2. cap. 7. acriter gentes taxat, quae Dei cultum constituerunt in ijs quae stultitia hominum admiratur. Adeóne inquit deorum religio nihil aliud est, quàm quod cupiditas humana miratur. Veniunt ad templa non tam religionis gratia, quàm vt videant & audiant quod oblectet, &c. Eras. quoque Roterodamus in I. ad Corinth. 14. doctè & grauiter contra vsum organorum in templis Christianorum disseruit. Praestaret igitur multorum doctrina & pietate celebrium virorum iudicio illa auferri ex templis. Quid enim nisi sonus inanis auditur sine verbis significantibus? Qui verò pridem haec ex templis sublata, non sine magna offensione restituunt, meritò sunt reprehendi. Videmus autem ferè accidere, vt in huiusmodi rebus reuocandis diligentes, in conseruanda puritate doctrinae remissi sint & desides. Qui de musica in templis plura legere desiderat, consulat P. Martyrem in 14. cap. prioris epistolae ad Corinth. & 5. cap. lib. Iudicum: item Henr: Bulling. Decades in sermone de oratione.

Quellen und Literatur

Portaldaten

Dieser Datensatz ist in folgenden Einträgen des Portals verknüpft:

Empfohlene Zitierweise
DFG-Projekt »Orgelpredigt«. Digitale Edition, https://orgelpredigt.ur.de/E011129 (Version 1.00 vom 31. Januar 2020). DOI: 10.5283/orgelpr.portal
Letzte Änderung dieses Dokuments am 22. Dezember 2021.

Wenn Ihnen auf dieser Seite ein Fehler oder eine Ungenauigkeit aufgefallen ist, so bitten wir um eine kurze Nachricht an