Icon

Orgelpredigt

Start → Register → Personen → E010557: Josephus, Flavius

b Josephus, Flavius (37/38 – nach 100)

Zitate

Josephus, Antiquitates (1540), 7. Buch, 12. Kapitel, S. 191:

Expeditus itaque Dauid à praelijs & periculis, cum pace iam altissima frueretur, cantica in deum hymnosque uario metro composuit, alios quidem trimetros, alios autem quinquemetros: diuersaque conficiens organa, docuit ut Leuitae secundum ea deo hymnos edicerent per sabatorum diem aliasque festiuitates. Organorum autem species huiusmodi est: Canora quidem est cithara decem chordis coaptata: haec plectro percutitur: Nabla uero duodecim sonos habens, digitis tangitur. Erant enim & cymbala aerea, & grandia & lata. Et de his quae dicta sunt sufficient, ne omnino horum organorum natura nesciatur.

Josephus, Antiquitates (1559), 7. Buch, 12. Kapitel, S. 191f.:

Caeterum Dauid perfunctus iam bellis ac periculis, & in altissima pace degens, uario genere carminum odas & hymnos in honorem dei composuit, partim trimetro uerso, partim pentametro: instrumentisque musicis comparatis docuit Leuitas ad pulsum eorum laudes die decantare, tam sabbatis diebus, quàm in caeteris festiuitatibus. species autem instrumentorum hae fuere: cinnyra decem chordis intenditur, & plectro pulsatur: nabla duodecim sonos continet, sed digitis carpitur: cumque his aderant & cymbala aerea, bene magna atque lata: quo sanè de praedictorum instrumentorum natura, ne prorsus ignorentur, dixisse sufficit.

Orgelpredigten: Vlmische Orgel Predigt (Ulm 1624) ; Cithara Theologica (Schleusingen 1683) ; Eine Christliche Orgel=Predigt (Danzig 1695) ; Orgel Weih-Predigt (Ansbach 1709)

Josephus, Antiquitates (1540), 8. Buch, 3. Kapitel, S. 207:

Sacerdotales autem stolas ex bysso contextas, & zonas purpureas cum cingulis, decem milia, & tubas secundum praecepta Mosi ducenta milia. Item stolas Leuitarum hymnos dicentium, ex bysso ducenta milia: & instrumenta musica, & ad hymnos dicendos adinuenta, quae uocantur Nabla, & Cinnita, ex electro constituit quadraginta milia.

Josephus, Antiquitates (1559), 8. Buch, 2. Kapitel, S. 208:

Stolas autem sacerdotales è bysso fieri curauit, cum decies mille zonis purpureis, & tubarum quales Moyses praescripsit C C M. Item alias stolas byssinas Leuitis hymnorum cantoribus, numero ducenta millia. Instrumentorum praeterea musicorum, quae naula & cinnyrae uocantur, in usum hymnodiarum ex electro confecit quadringenta millia. Quae omnia Solomon ad honorem dei magnificè parauit, nullis parcens sumptibus: sed omni liberalitate usus haec in thesauris dei condidit.

Orgelpredigten: Das Lieblich=klingende Orgeln und Saiten=Spiel (Coburg 1676)

Josephus, Antiquitates (1540), 8. Buch, 7. Kapitel, S. 214:

Eodem uero tempore delati sunt regi de terra quae uocantur aurea, lapides pretiosi, & ligna pinea, quibus usus est ad fortitudinem templi, domuumque regalium instrumentorum musicorum, fecitque ex eis citharas, & nablas, ut dicerent deo hymnum Leuitae.

Eigene Werke

Portaldaten

Dieser Datensatz ist in folgenden Einträgen des Portals verknüpft:

Empfohlene Zitierweise
DFG-Projekt »Orgelpredigt«. Digitale Edition, https://orgelpredigt.ur.de/E010557 (Version 1.00 vom 31. Januar 2020). DOI: 10.5283/orgelpr.portal
Letzte Änderung dieses Dokuments am 11. Januar 2021.

Wenn Ihnen auf dieser Seite ein Fehler oder eine Ungenauigkeit aufgefallen ist, so bitten wir um eine kurze Nachricht an