Icon

Orgelpredigt

Start → Register → Personen → E010667: Basilius

b Basilius (ca. 330 – 379)

Zitate

Homilia sive concio in principivm primi psalmi, Basilius, Opera omnia (1566), S. 63:

Quandoquidem enim uidit Spiritus sanctus hominum genus difficulter ad uirtutem perduci posse, & nos propter procliuitatem ad uoluptatem, rectae uitae negligentes esse, quid facit? delectationem ex melodia ipsis doctrinis immiscuit, quo per delinitas ac leuigatas aures, sermonum utilitatem latenter suscipiamus, planè iuxta sapientum medicorum consuetudinem, qui his qui cibos auersant austeriora pharmaca bibenda praebentes, melle saepe poculum oblinunt

Orgelpredigten: Corona Templi (Nürnberg 1621) ; Geistlich= und Gott wohlgefälliges Lob- und Danck-Opffer (Bayreuth 1680)

Concio in Psalmvm XXIX, Basilius, Opera omnia (1566), S. 87f.:

Psalmus, odes seu cantici dedicationis siue innouationis domus Dauid. Psalterium quidem figuratè, iuxta instrumentum musice adaptatum ad hymnos Dei nostri, structura corporis ipsius est: Psalmus uerò, actiones sunt, quae per corpus in gloriam Dei absoluuntur, ubi per uerbum adaptati nihil dissonum in motibus perfecerimus. Canticum uerò siue ode sunt, quaecunque ex nuda speculatione ac theologia haerent. Quare Psalmus sermo est musicus, quando concinnè & iuxta harmoniae rationem ad instrumentum pulsatur: Canticum uerò uox est concinna, quae cum harmonia citra organi sonitum absoluitur. Hic itaque quoniam inscriptio est, Psalmus cantici, arbitramus haec uerba innuere, consequentem ad speculationem actionem. Hic uerò Psalmus cantici, iuxta inscriptionem, continet sermones quosdam innouationis domus. Et quod ad corporalem sensum attinet, uidetur hic sermo temporibus Solomonis famoso illo templo extructo, ad psalterium decantatus esse.

Orgelpredigten: Vlmische Orgel Predigt (Ulm 1624) ; Stolpenische Ehren-Crone (Dresden 1652)

Eigene Werke

Empfohlene Zitierweise
DFG-Projekt »Orgelpredigt«. Digitale Edition, https://orgelpredigt.ur.de/E010667 (Version 1.00 vom 31. Januar 2020). DOI: 10.5283/orgelpr.portal
Letzte Änderung dieses Dokuments am 26. Januar 2022.

Wenn Ihnen auf dieser Seite ein Fehler oder eine Ungenauigkeit aufgefallen ist, so bitten wir um eine kurze Nachricht an