Icon

Orgelpredigt

Start → Register → Personen → E010363: Hieronymus, Sophronius Eusebius

b Hieronymus, Sophronius Eusebius (347–420)

Biographie

Zu den besonders häufig zitierten Schriften des Kirchenvaters zählt der Brief an Dardanus, der in der Frühen Neuzeit noch als authentisch galt. In dieser Quelle werden jüdische Musikinstrumente aus der spätantiken Zeit beschrieben, aber auch allegorisch gedeutet. Die Quelle berichtet außerdem von einer Ld OrgelJerusalem, spätantike Orgel 400c Orgel, die es um das Jahr 400 in Le Geographicumf Ort: Jerusalem Jerusalem gegeben haben soll.

Zitate

Hieronymus, In Ephesios (1845), Sp. 528f. (Kommentar zu Epheser 5,19):

Qui se abstinuerit ab ebrietate vini, in quo est luxuria, et pro hoc spiritu fuerit impletus, iste omnia potest accipere spiritualiter, psalmos, hymnos, et cantica. Quid autem intersit inter psalmum et hymnum et canticum, in Psalterio plenissime discimus. Nunc autem breviter hymnos esse dicendum, qui fortitudinem et majestatem praedicant Dei, et ejusdem semper, vel beneficia, vel facta mirantur. Quod omnes psalmi continent, quibus Alleluia, vel praepositum, vel subjectum est, psalmi autem proprie ad ethicum locum pertinent, ut per organum corporis, quid faciendum, et quid vitandum sit, noverimus. Qui vero de superioribus disputat, et concentum mundi omniumque creaturarum ordinem atque concordiam subtilis disputator edisserit, iste spirituale canticum canit. Vel certe (ut propter simpliciores manifestius quod volumus, eloquamur) psalmus ad corpus: canticum refertur ad mentem. Et canere igitur et psallere, et laudare Dominum magis animo quam voce debemus. Hoc est quippe quod dicitur: Cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. Audiant haec adolescentuli: audiant hi quibus psallendi in ecclesia officium est, Deo non voce, sed corde cantandum: nec in tragoedorum modum guttur et fauces dulci medicamine colliniendas, ut in ecclesia theatrales moduli audiantur et cantica, sed in timore, in opere, in scientia Scripturarum. Quamvis sit aliquis ut solent illi appellare κακόϕωνος, si bona opera habuerit, dulcis apud Deum cantor est. Sic cantet servus Christi, ut non vox canentis, sed verba placeant quae leguntur: ut spiritus malus qui erat in Saule (I Reg. XVI), ejiciatur ab his qui similiter ab eo possidentur, et non introducatur in eos qui de Dei domo scenam fecere populorum.

Orgelpredigten: Christliche Predigt (Tübingen 1606) ; Cithara Theologica (Schleusingen 1683) ; Eine Christliche Orgel=Predigt (Danzig 1695) ; Einweihungs-Predigt (Görlitz 1704) ; Der Christen gerechte Freude (Breslau 1761)

Eigene Werke

Quellen und Literatur

Portaldaten

Dieser Datensatz ist in folgenden Einträgen des Portals verknüpft:

Empfohlene Zitierweise
DFG-Projekt »Orgelpredigt«. Digitale Edition, https://orgelpredigt.ur.de/E010363 (Version 1.00 vom 31. Januar 2020). DOI: 10.5283/orgelpr.portal
Letzte Änderung dieses Dokuments am 4. November 2022.

Wenn Ihnen auf dieser Seite ein Fehler oder eine Ungenauigkeit aufgefallen ist, so bitten wir um eine kurze Nachricht an